/p. 358/ poterat, sed respondit: “Qui sine peccato est
vestrum, primus in illam lapidem mittat”. Quare
nemo adulteram damnare ausus est. Alias petierunt
scribae an Caesari tributo solvendo
essent obnoxij. Negare veritus est ne laesae
maiestatis reus dijudicaretur; affirmare noluit,
quia Moisis legem evertebat. Ipse autem
(more novitij Principis, qui imbecilles
cum sint ei vires, omnes veteres immunitates
Regno se conservaturum pollicetur, at cum
fortior evadit, promissis stare recusat. In initio
dixerat: “Non veni solvere sed adimplere
legem”, quam tamen funditus postea clarus
nomine evertit) respondit igitur: “Cuius est haec
imago?” At illi: “Caesaris”. Concludit: “Reddite ergo
quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo”.
Sciscitantibus Pharisaeis in qua potestate gentes
edoceret, undique esse angustias advertit:
si dixisset in humana, mendacij redarguebatur;
non enim Hebraeorum sacris erat initiatus.
Divinitus sibi datam auctoritatem palam
affirmare non audebat ob metum Iudaeorum.
Igitur subtilissime ipse petijt in qua potestate
Ioannes baptizaret; quare pari in periculo ipse
constituit Pharisaeos. Deo tribuere Ioannis
praedicationem politica vetabat ratio, seipsos
enim qui ei reluctati erant, illico condemnassent;
neque dicere audebant Ioannis baptismum
fuisse hominis inventiunculam, nam
credulae plebis iram sibi comparassent. Sapientissima
haec sunt Christi acta, sed quod omnium
superat admirationem, illud est de Antichristi